Home > Other Stories > De profúndis

De profúndis

April 8th, 2005

santopadre
Ioannes Paulus PP. II
Karol Wojtyla
18.V.1920 – 2.IV.2005

De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendéntes: in vocem deprecationes meae.
Si iniquitátes observaveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit.
Quia apud te propitiátio est: et propter legem tuam sustinui te, Dómine.
Sustinuit ánima mea in verbo ejus: sperávit ánima mea in Dómino.
A custodia matutina usque ad noctem: specret Israel in Dómino.
Quia apud Dóminum misericordia: et copiósa apud eum redémptio.
Et ipse redimet Israel, ex ómnibus iniquitátibus ejus.

In paradísum : dedúcant te Angeli :
in túo advéntu suscípiant te Mártyres,
et perdúcant te in civitátem sánctam Jerúsalem.
Chórus Angelórum te suscípiat,
et cum Lázaro quondam páupere aetérnam hábeas réquiem.

Réquiem ætérnam dona ei Dómine; et lux perpétua lúceat ei.
Requiéscat in pace Ioannes Paulus.

Amen.

Categories: Other Stories Tags:
Comments are closed.